- STUDENTES
- STUDENTESdicuntur hodie, qui olim Sectatores, Gell. l. 1. c. 2. et 9. Sequentes. Quintilian. Instit. Orat. l. 2. Auditores, eidem Gellio l. 12. c. 1. Posterioribus saeculis Scholastici, quae tamen vox fere in contemptu erat, donec eam sibi Doctores Theologiae ac Philosophiae vendicarent; antiquitus Declamatorum ac Sophistarum propria, ut ex Petronio aliisque patet. etc. Qui nempe depositô tyrociniô, in Academiis operam dant literis. Sed et priscis temporibus non insolens vox fuit. Isidorus in Gloss. Pappas,Paedagogus qui sequitur studentes. Quintilian. Instit. l. 1. c. 2. Utilius ne sit domi atque intra privatos parietes Studentem continere. Sic enim verbum Studeo usurpatum Antiquis. Appulei. de Phil. Mor. l. 2. Virtutes eas doceri et studeri posse arbitratur. Iterum Quintilian. Inst. l. 6. praef. Quis enim mihi bonus Parens ignoscat, si studere amplius possim? Et Studia, pro honestis disciplinis usurpantur, apud Minutium in Octav. ubi Caecilius studiorum rudes vocat eos, qui literarum expertes sunt, etc. Vide Georg. Hornium Hist. Phil.l. 7. c. 1. Initia autem Studiorum data Poeticis olim literis, tum alii, tum Casp. Barthius ad Petronium aliosque pluribus docet. Quorum appellatio postmodum ad ipsa loca, in quibus Studiis vacare mos, transiit. Capitolin. in Marco, c. 26. Apud Aegyptios civem se egit et Philosophum; in omnibus Studiis, templis, locis. Quae Μουσεῖα Graecis, unde Musium, apud Spartian. in Hadriano c. 20. hodie Academiae, vide Casaubonum ad loc. Salmas. tamen Stadiis legit apud Capitolin. cum in Stadiis et Gymnasiis frequenter id fieret apud Graecos, ut homines docti eô convenirent, et sermones de studiis ac literis communicarent: censetque Studium pro loco, recentioris Capitolinô aevi esse. De gradibus et situ Studentium, supra voce Femur, Gradus Academ. it Lecticula Rabbi etc. De studiis vero factionum in Circo, in voce Favor: Sicut de Studiis, certo Monachorum genere, in urbe olim Constantinopoli, in voce Studius: ut et aliquid supra in lemmate, Phrontistae fidei, ubi de Ascetis et Monachis κατ᾿ ἐξοχὴν Studium dici, ex Hieronymo et Euagrio vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.